

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 5: Versus 21
Sicut regnavit peccatum in mortem.Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit:Gratia regnet,addit,per Jesum Christum,etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.